- AEGAE
- AEGAEMacedoniae oppid. Plin. l. 4. c. 10. Meloboter am quoque vocari scribit Steph. quem consule. Olim vocabatur Edessa; Ε῎δεςςα, non Αἴδεςςα, uti perperam legitur in vulgatis Ptolemaei exemplaribus. Aliquanto vero remotior a mari erat Edessa, sive Aegae, atque Pella. Palus quippe illa, in qua sita erat Pella, mari erat vicina. In istam vero paludem duo incidebant flumina, Axias, et Ludias. Pet Ludiam ἀνάπλους erat ad Aegas sive Edessam. Non recte Ptolemaeus, qui Aegas, sive Aegam; et Edessam distinguit, et hanc ad Erigonem, illam ad Haliacmonem collocat, cum eadem sit, ut apparet ex Iustino l. 7. c. 1. sitaque sit ad Ludiam amnem, ut Anonymus testatur, qui Scylacis nomine prodiit. Urbs vero haec non modo appellabatur Αἰγαὶ, sed et Αἰγαία et Αἴγεια. Sic quoque Theophrastus libello de ventis, cum dicit aquilones Ossae et Olympo impactos, contrarios nubibus ferri; ενιαχοῦ τὰ νέφη τοῖς πνεύμαϚιν ὑπεναντία φέρεται, καθάπερ καὶ περὶ Αἰγείας τῆς Μακεδονίης, βορέου πνέοντος πρὸς τὸν Βορέαν. Ita scribendum: male enim Λιγγιὰς habent vulgata exemplaria. Ab hoc oppido ἐθνικὸν est Αἰγειάτης, et forma Macedonica Αἰγειάδης. Nihil itaque mutandum apud Iustinum. Porro quamvis regia ex hâc urbe translata sit, morem tamen mansisse, ut Aegis, vel Aegiis reges sepelirentur, Colligi potest, non ex Plinio tantum, loc. cit. verum et ex Diodoro Sic. l. 19. Is. Voss. not. in Melam. p. 139. 140. Est etiam urbs Ciliciae, de qua Lucanus, l. 3. v. 227.Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.